Paupertas stimuli

Noam Chomsky
qui primus stimulum arguit pauperem esse.

Paupertas stimuli (Anglice poverty of the stimulus) est argumentum a Noam Chomsky, linguista Americano, propositum, secundum quod loquela matris aut aliorum propinquorum per se ea non sit quae infanti incitamenta (vel "stimulos") suppeditet ad maternae linguae structuram opinione velocius coniectandam; constat enim, si Chomskium sequimur, infantes mira velocitate discere lingua sua ad sententias intellegendas formandasque uti.[1] Putat enim nec quantitatem nec qualitatem loquelarium auditionum valere ad animum infantis linguae maternae stimulis satis incitandum, ut ex tam exiguo (vel "paupere") linguae specimine grammatica interna[2] mente excipi eligique possit. Quae cum ita sint, necesse videtur esse in mente humana ponere machinulam quandam nativam, genetice translatam,[3] cuius ope infans linguam maternam sibi adsumere possit. Chomsky, quamquam scientiam linguae dicit in grammatica interna ex auditionibus loquelaribus constructa consistere, negat in theoria grammatica de concretis cerebri mechanismis agi dicitque theoriam generativam nihil nisi in necessarias horum mechanismorum proprietates abstracto modo inquirere.

Constat paupertatem stimuli contra empirismum ac pro nativismo linguistico argumentum speciale praestare.

  1. Chomsky (1980; 1986).
  2. I-language apud Chomsky (1986).
  3. Quae machinula usque a Chomsky (1957) LAD sive Language Acquisition Device appellata est.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy